|
LIBER PROVERBIORUM
1 1 Parabolae Salomonis filii David regis Israel 2 ad
sciendam sapientiam et disciplinam, ad intellegenda verba
prudentiae; 3 ad suscipiendam eruditionem doctrinae, iustitiam et
iudicium et aequitatem, 4 ut detur parvulis astutia, adulescenti
scientia et recogitatio. 5 Audiat sapiens et addet doctrinam, et
intellegens dispositiones possidebit: 6 animadvertet parabolam et
allegoriam, verba sapientium et aenigmata eorum. 7 Timor Domini
principium scientiae. Sapientiam atque doctrinam stulti
despiciunt. 8 Audi, fili mi, disciplinam patris tui et ne reicias
legem matris tuae, 9 quia diadema gratiae sunt capiti tuo, et
torques collo tuo. 10 Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne
acquiescas eis. 11 Si dixerint: “ Veni nobiscum, insidiemur
sanguini, abscondamus tendiculas contra insontem frustra; 12
deglutiamus eos sicut infernus viventes et integros quasi descendentes
in lacum: 13 omnem pretiosam substantiam reperiemus, implebimus
domos nostras spoliis; 14 sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit
omnium nostrum ”; 15 fili mi, ne ambules cum eis, prohibe pedem tuum
a semitis eorum. 16 Pedes enim illorum ad malum currunt et
festinant, ut effundant sanguinem. 17 Frustra autem iacitur rete ante
oculos pinnatorum. 18 Ipsique contra sanguinem suum insidiantur et
moliuntur fraudes contra animas suas. 19 Sic semitae omnis ad rapinam
intenti: animam ipsius possidentis rapiunt. 20 Sapientia foris
praedicat, in plateis dat vocem suam, 21 in capite viarum
frequentium clamitat, in foribus portarum urbis profert verba
sua: 22 “ Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et derisores sibi
derisionem cupient, et imprudentes odibunt scientiam? 23
Convertimini ad correptionem meam; en proferam vobis spiritum
meum et ostendam vobis verba mea. 24 Quia vocavi, et
renuistis, extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret; 25
despexistis omne consilium meum et increpationes meas
neglexistis. 26 Ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo,
cum terror vobis advenerit, 27 cum irruerit ut procella terror, et
interitus quasi tempestas ingruerit, quando venerit super vos
tribulatio et angustia ”. 28 Tunc invocabunt me, et non
exaudiam, instanter quaerent me et non invenient me, 29 eo quod
exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non elegerint 30 nec
acquieverint consilio meo et despexerint universam correptionem
meam. 31 Comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis
saturabuntur. 32 Aversio parvulorum interficiet eos, et securitas
stultorum perdet illos. 33 Qui autem me audierit, absque terrore
requiescet et tranquillus erit timore malorum sublato.
2 1 Fili mi, si susceperis sermones meos et mandata mea
absconderis penes te, 2 intendens ad sapientiam aurem
tuam, inclinans cor tuum ad cognoscendam prudentiam; 3 si enim
sapientiam invocaveris et dederis vocem tuam prudentiae, 4 si
quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros conquisieris
illam, 5 tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei
invenies. 6 Quia Dominus dat sapientiam, et ex ore eius scientia et
prudentia. 7 Thesaurizabit rectis sollertiam et clipeus erit
gradientibus simpliciter 8 servans semitas iustitiae et vias
sanctorum custodiens. 9 Tunc intelleges iustitiam et iudicium et
aequitatem et omnem semitam bonam, 10 quia intrabit sapientia cor
tuum, et scientia animae tuae placebit. 11 Consilium custodiet
te, et prudentia servabit te, 12 ut eruaris a via mala et ab
homine, qui perversa loquitur; 13 qui relinquunt iter rectum, ut
ambulent per vias tenebrosas; 14 qui laetantur, cum malefecerint, et
exsultant in rebus pessimis: 15 quorum viae perversae sunt, et pravi
gressus eorum. 16 Ut eruaris a muliere aliena et ab extranea, quae
mollit sermones suos 17 et relinquit ducem pubertatis suae et pacti
Dei sui oblita est. 18 Inclinata est enim ad mortem domus eius, et
ad inferos semitae ipsius; 19 omnes, qui ingrediuntur ad eam, non
revertentur nec apprehendent semitas vitae. 20 Ut ambules in via
bonorum et calles iustorum custodias: 21 qui enim recti sunt,
habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea; 22 impii vero
de terra perdentur, et, qui inique agunt, auferentur ex
ea.
3 1 Fili mi, ne obliviscaris legis meae, et praecepta
mea cor tuum custodiat; 2 longitudinem enim dierum et annos vitae et
pacem apponent tibi. 3 Misericordia et veritas te non
deserant; circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis
tui, 4 et invenies gratiam et successum bonum coram Deo et
hominibus. 5 Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne
innitaris prudentiae tuae. 6 In omnibus viis tuis cogita illum, et
ipse diriget gressus tuos. 7 Ne sis sapiens apud temetipsum; time
Dominum et recede a malo. 8 Sanitas quippe erit umbilico tuo, et
irrigatio ossibus tuis. 9 Honora Dominum de tua substantia et de
primitiis omnium frugum tuarum, 10 et implebuntur horrea tua
frumento, et vino torcularia tua redundabunt. 11 Disciplinam Domini,
fili mi, ne abicias nec asperneris, cum ab eo corriperis: 12 quem
enim diligit, Dominus corripit et quasi pater in filio complacet
sibi. 13 Beatus homo, qui invenit sapientiam et qui affluit
prudentia: 14 melior est acquisitio eius negotiatione argenti, et
auro primo fructus eius. 15 Pretiosior est cunctis gemmis, et omnia
pretiosa tua huic non valent comparari; 16 longitudo dierum in dextera
eius, et in sinistra illius divitiae et gloria. 17 Viae eius viae
pulchrae, et omnes semitae illius pacificae. 18 Lignum vitae est
his, qui apprehenderint eam; et, qui tenuerit eam, beatus. 19
Dominus sapientia fundavit terram, stabilivit caelos prudentia; 20
sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rorem stillant. 21 Fili
mi, ne effluant haec ab oculis tuis; custodi prudentiam atque
consilium, 22 et erit vita animae tuae, et gratia collo tuo; 23
tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget. 24
Si dormieris, non timebis; quiesces, et suavis erit somnus tuus. 25
Ne paveas repentino terrore et irruentem tibi turbinem impiorum, cum
venerit. 26 Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum,
ne capiaris. 27 Noli prohibere beneficium ab eo, cui debetur, si in
potestate manus tuae est, ut facias. 28 Ne dicas amico tuo: “ Vade et
revertere, cras dabo tibi ”, cum statim possis dare. 29 Ne moliaris
amico tuo malum, cum ille apud te sedeat cum fiducia. 30 Ne
contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil mali
fecerit. 31 Ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris omnes vias
eius, 32 quia abominatio Domini est omnis pravus, et cum simplicibus
societas eius. 33 Maledictio a Domino in domo impii, habitacula
autem iustorum benedicentur. 34 Ipse deludet illusores et mansuetis
dabit gratiam; 35 gloriam sapientes possidebunt, stultorum exaltatio
ignominia.
4 1 Audite, filii, disciplinam patris et attendite, ut
sciatis prudentiam; 2 quoniam doctrinam bonam tribuam vobis, legem
meam ne derelinquatis. 3 Nam et ego filius fui patris mei, tenellus
et unigenitus coram matre mea; 4 et docebat me atque dicebat: “
Suscipiat verba mea cor tuum, custodi praecepta mea et vives. 5
Posside sapientiam, posside prudentiam, ne obliviscaris neque declines
a verbis oris mei. 6 Ne dimittas eam, et custodiet te, dilige eam,
et servabit te. 7 Principium sapientiae: posside sapientiam et in
omni possessione tua acquire prudentiam. 8 Arripe illam, et exaltabit
te, glorificaberis ab ea, cum eam fueris amplexatus. 9 Dabit capiti
tuo diadema gratiae, et corona inclita proteget te ”. 10 Audi, fili
mi, et suscipe verba mea, ut multiplicentur tibi anni vitae. 11 Viam
sapientiae monstravi tibi; duxi te per semitas aequitatis, 12 quas
cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non
habebis offendiculum. 13 Tene disciplinam nec laxes; custodi illam,
quia ipsa est vita tua. 14 Ne ingrediaris in semitas impiorum nec
procedas in malorum via. 15 Fuge ab ea nec transeas per
illam; declina et desere eam. 16 Non enim dormiunt, nisi
malefecerint, et rapitur somnus ab eis, nisi supplantaverint. 17
Comedunt enim panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt. 18
Iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad
perfectam diem. 19 Via impiorum tenebrosa; nesciunt, ubi
corruant. 20 Fili mi, ausculta sermones meos et ad eloquia mea
inclina aurem tuam; 21 ne recedant ab oculis tuis, custodi ea in
medio cordis tui: 22 vita enim sunt invenientibus ea, et universae
carni sanitas. 23 Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita
procedit. 24 Remove a te os pravum, et detrahentia labia sint procul
a te. 25 Oculi tui recta videant, et palpebrae tuae dirigantur coram
te. 26 Observa semitam pedum tuorum, et omnes viae tuae
stabilientur. 27 Ne declines ad dexteram neque ad sinistram, averte
pedem tuum a malo.
5 1 Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiae
meae inclina aurem tuam, 2 ut custodias cogitationes, et disciplinam
labia tua conservent. 3 Favum enim stillant labia meretricis, et
nitidius oleo guttur eius; 4 novissima autem illius amara quasi
absinthium et acuta quasi gladius biceps. 5 Pedes eius descendunt in
mortem, et ad inferos gressus illius tendunt; 6 cum non observet
semitam vitae, vagi sunt gressus eius, et ipsa nescit. 7 Nunc ergo,
fili mi, audi me et ne recedas a verbis oris mei. 8 Longe fac ab ea
viam tuam et ne appropinques foribus domus eius. 9 Ne des alienis
honorem tuum et annos tuos crudeli, 10 ne forte impleantur extranei
viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena, 11 et gemas in
novissimis, quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum 12 et
dicas: “ Cur detestatus sum disciplinam, et increpationes renuit cor
meum, 13 nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi
aurem meam? 14 Paene fui in omni malo, in medio ecclesiae et
synagogae ”. 15 Bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei
tui, 16 ne deriventur fontes tui foras, et in plateis rivi
aquarum; 17 habeto eas solus, nec sint alieni participes tui. 18
Sit vena tua benedicta, et laetare cum muliere adulescentiae
tuae; 19 cerva carissima et gratissimus hinnulus, blanditiae eius
inebrient te in omni tempore, in amore eius delectare iugiter. 20
Quare seduceris, fili mi, ab aliena et foveris in sinu extraneae? 21
Quoniam ante Dominum viae hominis, et omnes gressus eius
considerat. 22 Iniquitates suae capient impium, et funibus
peccatorum suorum constringetur. 23 Ipse morietur, quia non habuit
disciplinam, et in multitudine stultitiae suae
decipietur.
6 1 Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti
apud extraneum manum tuam; 2 illaqueatus es verbis oris tui et
captus propriis sermonibus. 3 Fac ergo, quod dico, fili mi, et
temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui; discurre,
prosternere, insta amico tuo. 4 Ne dederis somnum oculis tuis nec
palpebris tuis dormitationem. 5 Eruere quasi dammula de rete, et
quasi avis de manu aucupis. 6 Vade ad formicam, o piger, et
considera vias eius et disce sapientiam. 7 Quae, cum non habeat
ducem nec praeceptorem nec principem, 8 parat in aestate cibum
sibi et congregat in messe, quod comedat. 9 Usquequo, piger,
dormies? Quando consurges e somno tuo? 10 Paululum dormis, paululum
dormitas, paululum conseres manus, ut dormias; 11 et veniet tibi
quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. 12 Homo
iniquus, vir inutilis, graditur ore perverso; 13 annuit oculis,
terit pede, digito loquitur. 14 Prava in corde suo
machinatur, malum in omni tempore, iurgia seminat. 15 Ideo extemplo
veniet perditio sua, et subito conteretur nec habebit medicinam. 16
Sex sunt, quae odit Dominus, et septem detestatur anima eius: 17
oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium
sanguinem, 18 cor machinans cogitationes pravas, pedes veloces ad
currendum in malum, 19 proferentem mendacia, testem fallacem et eum,
qui seminat inter fratres discordias. 20 Conserva, fili mi, praecepta
patris tui et ne reicias legem matris tuae; 21 liga ea in corde tuo
iugiter et circumda gutturi tuo. 22 Cum ambulaveris, dirigent
te, cum dormieris, custodient te et, cum evigilaveris, colloquentur
tecum. 23 Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitae
increpatio disciplinae, 24 ut custodiant te a muliere mala et a
blanda lingua extraneae; 25 non concupiscat pulchritudinem eius cor
tuum, nec capiaris nutibus illius: 26 pretium enim scorti vix est
torta panis, mulier autem viri pretiosam animam capit. 27 Numquid
potest homo abscondere ignem in sinu suo, et vestimenta illius non
ardebunt? 28 Aut ambulare super prunas, et non comburentur plantae
eius? 29 Sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui; non erit
mundus, quicumque tetigerit eam. 30 Non contemptui erit fur, cum
furatus fuerit, ut esurientem impleat animam. 31 Deprehensus quoque
reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet. 32 Qui
autem adulter est cum muliere, vecors est; perdet animam suam, qui hoc
fecerit. 33 Plagam et ignominiam congregat sibi, et opprobrium
illius non delebitur. 34 Quia zelus est furor viri, et non parcet in
die vindictae 35 nec accipiet personam tuam in piaculum nec
suscipiet dona plurima.
7 1 Fili mi, custodi sermones meos et praecepta mea
reconde tibi. 2 Serva mandata mea et vives, et legem meam quasi
pupillam oculi tui. 3 Liga ea in digitis tuis, scribe illa in
tabulis cordis tui. 4 Dic sapientiae: “ Soror mea es ” et prudentiam
voca Amicam, 5 ut custodiat te a muliere extranea et ab aliena, quae
verba sua dulcia facit. 6 De fenestra enim domus meae per cancellos
prospexi 7 et video inter parvulos; considero inter filios vecordem
iuvenem, 8 qui transit per plateam iuxta angulum et prope viam domus
illius graditur 9 in obscuro advesperascente die, in mediis tenebris
et caligine. 10 Et ecce, occurrit illi mulier ornatu
meretricio, cauta corde, garrula et rebellans, 11 quietis
impatiens nec valens in domo consistere pedibus suis: 12 nunc foris,
nunc in plateis et iuxta angulos insidians. 13 Apprehensumque
deosculatur iuvenem et procaci vultu blanditur dicens: 14 “ Victimas
pro salute vovi, hodie reddidi vota mea; 15 idcirco egressa sum in
occursum tuum desiderans te videre et repperi. 16 Stragulatis
vestibus lectulum meum stravi, linteis pictis ex Aegypto; 17 aspersi
cubile meum myrrha et aloe et cinnamomo. 18 Veni, inebriemur
voluptatibus, usque mane fruamur amoribus. 19 Non est enim vir in
domo sua; abiit via longissima, 20 sacculum pecuniae secum
tulit, in die plenae lunae reversurus est in domum suam ”. 21
Irretivit eum multis sermonibus et blanditiis labiorum protraxit
illum. 22 Stultus eam sequitur quasi bos ductus ad victimam, sicut
irretitur vinculo cervus, 23 donec transfigat sagitta iecur
eius; velut si avis festinet ad laqueum et nescit quod de periculo
animae illius agitur. 24 Nunc ergo, fili mi, audi me et attende
verbis oris mei. 25 Ne abstrahatur in viis illius mens tua, neque
decipiaris semitis eius. 26 Multos enim vulneratos deiecit, et
fortissimi quique interfecti sunt ab ea: 27 viae inferi domus
eius penetrantes in interiora mortis.
8 1 Numquid non sapientia clamitat, et prudentia dat
vocem suam? 2 In summis verticibus supra viam in mediis semitis
stans, 3 iuxta portas ad introitum civitatis, in ipsis foribus
conclamat: 4 “ O viri, ad vos clamito, et vox mea ad filios
hominum. 5 Intellegite, parvuli, astutiam; et insipientes,
animadvertite. 6 Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum, et
aperientur labia mea, ut recta praedicent. 7 Veritatem meditabitur
guttur meum, et labia mea detestabuntur impium. 8 Iusti sunt omnes
sermones oris mei, non est in eis pravum quid neque perversum; 9
omnes recti sunt intellegentibus et aequi invenientibus
scientiam. 10 Accipitc disciplinam meam et non pecuniam, doctrinam
magis quam aurum electum. 11 Melior est enim sapientia gemmis, et
omne desiderabile ei non potest comparari ”. 12 Ego sapientia habito
cum prudentia et artem excogitandi invenio. 13 Timor Domini odisse
malum; arrogantiam et superbiam et viam pravam et os bilingue
detestor. 14 Meum est consilium et prudentia, mea est intellegentia,
mea est fortitudo. 15 Per me reges regnant, et principes iusta
decernunt; 16 per me duces imperant, et potentes decernunt
iustitiam. 17 Ego diligentes me diligo; et, qui mane vigilant ad me,
invenient me. 18 Mecum sunt divitiae et gloria, opes superbae et
iustitia. 19 Melior est enim fructus meus auro et obryzo, et
genimina mea argento electo. 20 In viis iustitiae ambulo, in medio
semitarum iudicii, 21 ut ditem diligentes me et thesauros eorum
repleam. 22 Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam
quidquam faceret a principio; 23 ab aeterno ordinata sum et ex
antiquis, antequam terra fieret. 24 Nondum erant abyssi, et ego iam
concepta eram, necdum fontes graves aquis, 25 priusquam montes
demergerentur, ante colles ego parturiebar. 26 Adhuc terram non
fecerat et campos et initium glebae orbis terrae. 27 Quando
praeparabat caelos, aderam, quando certa lege et gyro vallabat
abyssos, 28 quando nubes firmabat sursum, et praevaluerunt fontes
abyssi, 29 quando circumdabat mari terminum suum et aquis, ne
transirent fines suos, quando iecit fundamenta terrae, 30 cum eo
eram ut artifex: delectatio eius per singulos dies, ludens coram eo
omni tempore, 31 ludens in orbe terrarum, et deliciae meae esse cum
filiis hominum. 32 Nunc ergo, filii, audite me: beati, qui
custodiunt vias meas; 33 audite disciplinam et estote sapientes et
nolite abicere eam. 34 Beatus homo, qui audit me et qui vigilat ad
fores meas cotidie et observat ad postes ostii mei. 35 Qui me
invenerit, inveniet vitam et hauriet delicias a Domino. 36 Qui autem
in me peccaverit, laedet animam suam: omnes, qui me oderunt, diligunt
mortem.
9 1 Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas
septem; 2 immolavit victimas suas, miscuit vinum et proposuit mensam
suam. 3 Misit ancillas suas, ut vocarent ad arcem et ad excelsa
civitatis: 4 “ Si quis est parvulus, veniat ad me ”. Et vecordi
locuta est: 5 “ Venite, comedite panem meum et bibite vinum, quod
miscui vobis; 6 relinquite infantiam et vivite et ambulate per
vias prudentiae ”. 7 Qui erudit derisorem, ipse iniuriam sibi
facit; et, qui arguit impium, sibi maculam generat. 8 Noli arguere
derisorem, ne oderit te; argue sapientem, et diliget te. 9 Da
sapienti, et sapientior fiet; doce iustum, et addet doctrinam. 10
Principium sapientiae timor Domini, et scientia Sancti est
prudentia. 11 Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur
tibi anni vitae. 12 Si sapiens fueris, tibimetipsi eris; si autem
illusor, solus portabis malum. 13 Mulier stulta est clamosa, fatua
et nihil sciens; 14 sedit in foribus domus suae super sellam in
excelsis urbis, 15 ut vocaret transeuntes per viam et pergentes
itinere suo: 16 “ Qui est parvulus, declinet ad me ”. Et vecordi
locuta est: 17 “ Aquae furtivae dulciores sunt, et panis in
abscondito suavior ”. 18 Et ignoravit quod ibi sint umbrae, et in
profundis inferni convivae eius.
10 1 Parabolae Salomonis. Filius sapiens laetificat pa
trem, filius vero stultus maestitia est matris suae. 2 Nil proderunt
thesauri impietatis, iustitia vero liberabit a morte. 3 Non affliget
Dominus fame animam iusti et cupiditatem impiorum subvertet. 4
Egestatem operata est manus remissa, manus autem fortium divitias
parat. 5 Qui congregat in messe, filius sapiens est; qui autem
stertit aestate, filius confusionis. 6 Benedictiones Domini super caput
iusti, os autem impiorum operit violentiam. 7 Memoria iusti in
benedictione erit, et nomen impiorum putrescet. 8 Sapiens corde
praecepta suscipit, et stultus labiis corruet. 9 Qui ambulat
simpliciter, ambulat confidenter; qui autem depravat vias suas,
manifestus erit. 10 Qui annuit oculo, dabit dolorem, et stultus
labiis corruet. 11 Vena vitae os iusti, et os impiorum operit
violentiam. 12 Odium suscitat rixas, et universa delicta operit
caritas. 13 In labiis sapientis invenitur sapientia, et virga in
dorso eius, qui indiget corde. 14 Sapientes recondunt scientiam, os
autem stulti ruinae proximum est. 15 Substantia divitis urbs
fortitudinis eius, ruina pauperum egestas eorum. 16 Opus iusti ad
vitam, fructus autem impii ad peccatum. 17 Graditur ad vitam, qui
custodit disciplinam; qui autem increpationes relinquit, errat. 18
Abscondunt odium labia mendacia; qui profert contumeliam, insipiens
est. 19 In multiloquio non deerit peccatum; qui autem moderatur
labia sua, prudentissimus est. 20 Argentum electum lingua iusti, cor
autem impiorum pro nihilo. 21 Labia iusti erudiunt plurimos; qui
autem indocti sunt, in cordis egestate morientur. 22 Benedictio Domini
divites facit, nec addet ei labor quidquam. 23 Quasi per risum
stultus operatur scelus, sapientia autem est viro prudentiae. 24
Quod timet impius, veniet super eum; desiderium suum iustis
dabitur. 25 Quasi tempestas transiens non erit impius, iustus autem
quasi fundamentum sempiternum. 26 Sicut acetum dentibus et fumus
oculis, sic piger his, qui miserunt eum. 27 Timor Domini apponet
dies, et anni impiorum breviabuntur. 28 Exspectatio iustorum
laetitia, spes autem impiorum peribit. 29 Fortitudo simplici via
Domini et ruina his, qui operantur malum. 30 Iustus in aeternum non
commovebitur, impii autem non habitabunt super terram. 31 Os iusti
germinabit sapientiam, lingua prava abscindetur. 32 Labia iusti
considerant placita, et os impiorum perversa.
11 1 Statera dolosa abominatio est apud Dominum, et
pondus aequum voluntas eius. 2 Venit superbia, veniet et
contumelia; apud humiles autem sapientia. 3 Simplicitas iustorum
diriget eos, et supplantatio perversorum vastabit illos. 4 Non
proderunt divitiae in die ultionis, iustitia autem liberabit a
morte. 5 Iustitia simplicis diriget viam eius, et in impietate sua
corruet impius. 6 Iustitia rectorum liberabit eos, et in insidiis
suis capientur iniqui. 7 Mortuo homine impio, nulla erit ultra
spes; et exspectatio divitiarum peribit. 8 Iustus de angustia
liberatus est, et tradetur impius pro eo. 9 Simulator ore decipit
amicum suum, iusti autem liberabuntur scientia. 10 In bonis iustorum
exsultabit civitas, et in perditione impiorum erit laudatio. 11
Benedictione iustorum exaltabitur civitas et ore impiorum
subvertetur. 12 Qui despicit amicum suum, indigens corde est, vir
autem prudens tacebit. 13 Qui ambulat susurrans, revelat arcana; qui
autem fidelis est animi, celat commissum. 14 Ubi non adsunt
dispositiones, populus corruet; salus autem, ubi multa consilia. 15
Affligetur malo, qui fidem facit pro extraneo; qui autem odit
sponsores, securus erit. 16 Mulier gratiosa inveniet gloriam, et
robusti habebunt divitias. 17 Benefacit animae suae vir
misericors; qui autem crudelis est, carnem suam affligit. 18 Impius
facit opus fallax, seminanti autem iustitiam merces fidelis. 19
Firmus in iustitia praeparat vitam, et sectator malorum mortem. 20
Abominabile Domino cor pravum, et voluntas eius in iis, qui simpliciter
ambulant. 21 Manus in manu, non erit impunitus malus, semen autem
iustorum salvabitur. 22 Circulus aureus in naribus suis mulier
pulchra et fatua. 23 Desiderium iustorum omne bonum
est, praestolatio impiorum furor. 24 Alii dividunt propria et
ditiores fiunt, alii parciores iusto semper in egestate sunt. 25
Anima, quae benedicit, impinguabitur; et, qui inebriat, ipse quoque
inebriatur. 26 Qui abscondit frumenta, maledicetur in
populis, benedictio autem super caput vendentium. 27 Qui instanter
quaerit bonum, quaerit beneplacitum; qui autem investigator malorum
est, haec advenient ei. 28 Qui confidit in divitiis suis,
corruet, iusti autem quasi virens folium germinabunt. 29 Qui
conturbat domum suam, possidebit ventos; et, qui stultus est, serviet
sapienti. 30 Fructus iusti lignum vitae; et suscipit animas, qui
sapiens est. 31 Si iustus in terra rependitur, quanto magis impius
et peccator.
12 1 Qui diligit disciplinam, diligit scientiam; qui
autem odit increpationes, insipiens est. 2 Qui bonus est, hauriet
gratiam a Domino, virum autem versutum ipse condemnabit. 3 Non
roborabitur homo ex impietate, et radix iustorum non commovebitur. 4
Mulier diligens corona est viro suo, et quasi putredo in ossibus eius,
quae est inhonesta. 5 Cogitationes iustorum iudicia, et consilia
impiorum fraudulentia. 6 Verba impiorum insidiantur sanguini, os
iustorum liberabit eos. 7 Subvertuntur impii et iam non sunt, domus
autem iustorum permanebit. 8 Ad doctrinam suam laudabitur vir; qui
autem perversus corde est, patebit contemptui. 9 Melior est pauper, qui
ministrat sibi, quam gloriosus et indigens pane. 10 Curat iustus
iumentorum suorum animas, viscera autem impiorum crudelia. 11 Qui
operatur terram suam, satiabitur panibus; qui autem sectatur vana,
vecors est. 12 Desiderat impius laqueum pessimorum, radix autem
iustorum proficiet. 13 Propter peccata labiorum irretitur
malus, effugiet autem iustus de angustia. 14 De fructu oris sui
unusquisque replebitur bonis, et iuxta opera manuum suarum retribuetur
ei. 15 Via stulti recta in oculis eius; qui autem sapiens est, audit
consilia. 16 Fatuus statim indicat iram suam, dissimulat autem
iniuriam callidus. 17 Qui spirat veritatem, index iustitiae
est, testis autem mendax, fraudulentiae. 18 Est qui temere loquitur
et quasi gladio pungit, lingua autem sapientium sanitas est. 19
Labium veritatis firmum erit in perpetuum, ad momentum autem lingua
mendacii. 20 Dolus in corde cogitantium mala; qui autem pacis ineunt
consilia, sequitur eos gaudium. 21 Nulla calamitas obveniet
iusto, impii autem replebuntur malo. 22 Abominatio est Domino labia
mendacia, qui autem fideliter agunt, placent ei. 23 Homo versutus
celat scientiam, et cor insipientium provocat stultitiam. 24 Manus
fortium dominabitur, quae autem remissa est, tributis serviet. 25
Maeror in corde viri humiliabit illum, et sermo bonus laetificabit
eum. 26 In rectum ducit amicum iustus, iter autem impiorum decipiet
eos. 27 Non assabit ignavia praedam suam, sed substantia pretiosa
erit viro industrio. 28 In semita iustitiae vita, est autem etiam
iter apertum ad mortem.
13 1 Filius sapiens disciplina patris; qui autem illusor
est, non audit, cum arguitur. 2 De fructu oris sui homo satiabitur
bonis, anima autem praevaricatorum violentia. 3 Qui custodit os
suum, custodit animam suam; qui autem incautus est eloquio, ruina est
ei. 4 Vult et non habet piger, anima autem operantium
impinguabitur. 5 Verbum mendax iustus detestabitur, impius autem
confundit et dehonestat. 6 Iustitia custodit innocentem in
via, impietas autem peccatorem supplantat. 7 Est qui quasi dives
habetur, cum nihil habeat; et est qui quasi pauper, cum in multis
divitiis sit. 8 Redemptio animae viri divitiae suae; qui autem
pauper est, increpationem non sustinet. 9 Lux iustorum
laetificat, lucerna autem impiorum exstinguetur. 10 Inter superbos
tantum iurgia sunt, et apud humiles sapientia. 11 Substantia
festinata minuetur; qui autem colligit manu, multiplicat. 12 Spes,
quae differtur, affligit animam, lignum vitae desiderium veniens. 13
Qui contemnit verbum, ipse se obligat; qui autem timet praeceptum,
retribuetur ei. 14 Lex sapientis fons vitae, ut declinet a laqueis
mortis. 15 Intellegentia bona dabit gratiam, in itinere infidelium
vorago. 16 Omnis astutus agit cum consilio; qui autem fatuus est,
aperit stultitiam. 17 Nuntius impius cadet in malum, legatus autem
fidelis sanitas. 18 Egestas et ignominia ei, qui deserit
disciplinam; qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur. 19
Desiderium, si compleatur, delectat animam; detestantur stulti fugere
mala. 20 Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit; amicus
stultorum malus efficietur. 21 Peccatores persequitur malum, et
iustis retribuentur bona. 22 Bonus relinquit heredes filios et
nepotes; et custoditur iusto substantia peccatoris. 23 Multi cibi in
novalibus pauperum, et est qui perit, deficiente iudicio. 24 Qui
parcit virgae, odit filium suum; qui autem diligit illum, instanter
erudit. 25 Iustus comedit et replet animam suam, venter autem
impiorum insaturabilis.
14 1 Sapientia mulierum aedificat domum suam, insipientia
eam manibus destruet. 2 Ambulans recto itinere timet Deum; despicit
illum, qui infami graditur via. 3 In ore stulti virga
superbiae, labia autem sapientium custodiunt eos. 4 Ubi non sunt
boves, praesepe vacuum est; plurimae autem segetes in fortitudine
bovis. 5 Testis fidelis non mentitur, profert autem mendacium
dolosus testis. 6 Quaerit derisor sapientiam et non
invenit; doctrina prudentibus facilis. 7 Cede coram viro
stulto, quia nescies labia prudentiae. 8 Sapientia callidi est
intellegere viam suam, et imprudentia stultorum errans. 9 Stulti
parvipendent peccatum, et inter iustos morabitur gratia. 10 Cor
novit amaritudinem animae suae, in gaudio eius non miscebitur
extraneus. 11 Domus impiorum delebitur, tabernacula vero iustorum
germinabunt. 12 Est via, quae videtur homini recta, novissima autem
eius deducunt ad mortem. 13 Etiam in risu cor dolore miscebitur, et
extrema gaudii luctus occupat. 14 Viis suis replebitur stultus, et
super eum erit vir bonus. 15 Simplex credit omni verbo, astutus
considerat gressus suos. 16 Sapiens timet et declinat a
malo, stultus transilit et confidit. 17 Impatiens operabitur
stultitiam, et vir versutus odiosus est. 18 Possidebunt simplices
stultitiam, et astuti coronabuntur scientia. 19 Procumbunt mali ante
bonos, et impii ante portas iustorum. 20 Etiam proximo suo pauper
odiosus erit, amici vero divitum multi. 21 Qui despicit proximum
suum, peccat; qui autem miseretur pauperis, beatus erit. 22 Nonne
errant, qui operantur malum? Misericordia et veritas iis, qui
praeparant bona. 23 In omni labore erit abundantia; verbum autem
labiorum tendit tantummodo ad egestatem. 24 Corona sapientium divitiae
eorum, fatuitas stultorum fatuitas est. 25 Liberat animas testis
fidelis, et profert mendacia versipellis. 26 In timore Domini
fiducia fortis, et filiis eius erit spes. 27 Timor Domini fons
vitae, declinans a laqueis mortis. 28 In multitudine populi dignitas
regis, et in paucitate plebis ruina principis. 29 Qui patiens est,
multa gubernatur prudentia; qui autem impatiens est, exaltat
stultitiam. 30 Vita carnium sanitas cordis, putredo ossium
invidia. 31 Qui calumniatur egentem, exprobrat Factori eius; honorat
autem eum, qui miseretur pauperis. 32 In malitia sua impelletur
impius, sperat autem iustus in integritate sua. 33 In corde
prudentis requiescit sapientia, at in medio stultorum agnoscetur? 34
Iustitia elevat gentem, vituperium autem populorum est peccatum. 35
Acceptus est regi minister intellegens, et iracundia ei, qui turpiter
agit.
15 1 Responsio mollis frangit iram, sermo durus suscitat
furorem. 2 Lingua sapientium stillat scientiam, os fatuorum ebullit
stultitiam. 3 In omni loco oculi Domini contemplantur malos et
bonos. 4 Lingua placabilis lignum vitae, sed obliquitas in ea
conteret spiritum. 5 Stultus irridet disciplinam patris sui; qui
autem custodit increpationes, astutior fiet. 6 In domo iusti divitiae
plurimae, et in fructibus impii conturbatio. 7 Labia sapientium
disseminabunt scientiam; cor stultorum non rectum erit. 8 Victimae
impiorum abominabiles Domino; vota iustorum grata sunt ei. 9
Abominatio est Domino via impii; qui sequitur iustitiam,
diligetur. 10 Admonitio mala deserenti viam; qui increpationes odit,
morietur. 11 Infernus et Perditio coram Domino, quanto magis corda
filiorum hominum! 12 Non amat derisor eum, qui se corripit, nec ad
sapientes graditur. 13 Cor gaudens exhilarat faciem, in maerore
animi deicitur spiritus. 14 Cor sapientis quaerit doctrinam, et os
stultorum pascitur stultitia. 15 Omnes dies pauperis mali; hilaris
autem corde quasi iuge convivium. 16 Melius est parum cum timore
Domini quam thesauri magni cum sollicitudine. 17 Melius est demensum
holerum cum caritate quam vitulus saginatus cum odio. 18 Vir
iracundus provocat rixas; qui patiens est, mitigat lites. 19 Iter
pigrorum quasi saepes spinarum, via sollertium complanata. 20 Filius
sapiens laetificat patrem, et stultus homo despicit matrem suam. 21
Stultitia gaudium sensu carenti; et vir prudens dirigit gressus
suos. 22 Dissipantur cogitationes, ubi non est consilium; ubi vero
sunt plures consiliarii, confirmantur. 23 Laetatur homo in responsione
oris sui, et sermo opportunus est optimus. 24 Semita vitae sursum
est viro erudito, ut declinet de inferno deorsum. 25 Domum
superborum demolietur Dominus et firmos faciet terminos viduae. 26
Abominatio Domini cogitationes malae, et purus sermo
pulcherrimus. 27 Conturbat domum suam, qui sectatur avaritiam; qui
autem odit munera, vivet. 28 Mens iusti meditatur, ut respondeat; os
impiorum redundat malis. 29 Longe est Dominus ab impiis et orationes
iustorum exaudiet. 30 Lux oculorum laetificat animam, fama bona
impinguat ossa. 31 Auris, quae audit increpationes vitae, in medio
sapientium commorabitur. 32 Qui abicit disciplinam, despicit animam
suam; qui autem acquiescit increpationibus, possessor est cordis. 33
Timor Domini disciplina sapientiae, et gloriam praecedit
humilitas.
16 1 Hominis est animum praeparare, et Domini est
responsio linguae. 2 Omnes viae hominis purae sunt oculis
eius, spirituum ponderator est Dominus. 3 Revela Domino opera
tua, et dirigentur cogitationes tuae. 4 Universa secundum proprium
finem operatus est Dominus; impium quoque ad diem malum. 5
Abominatio Domini est omnis arrogans; manus in manu, non erit
innocens. 6 Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in
timore Domini declinatur a malo. 7 Cum placuerint Domino viae
hominis, inimicos quoque eius convertet ad pacem. 8 Melius est parum
cum iustitia quam multi fructus sine aequitate. 9 Cor hominis
disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus eius. 10
Divinatio in labiis regis, in iudicio non errabit os eius. 11 Pondus
et statera iusta Domini sunt, et opera eius omnes lapides
sacculi. 12 Abominantur reges agere impie, quoniam iustitia firmatur
solium. 13 Voluntas regum labia iusta; qui recta loquitur,
diligetur. 14 Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens
placabit eam. 15 In lumine vultus regis vita, et voluntas eius quasi
imber serotinus. 16 Possidere sapientiam quanto melius est auro; et
acquirere prudentiam pretiosius est argento. 17 Semita iustorum
declinare a malo; custos animae suae, qui servat viam suam. 18
Contritionem praecedit superbia, et ante ruinam exaltatio
spiritus. 19 Melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia
cum superbis. 20 Eruditus in verbo reperiet bona; et, qui sperat in
Domino, beatus est. 21 Qui sapiens est corde, appellabitur
prudens; et dulcedo labiorum addet doctrinam. 22 Fons vitae eruditio
possidentis; poena stultorum stultitia. 23 Cor sapientis erudiet os
eius et labiis eius addet doctrinam. 24 Favus mellis composita
verba, dulcedo animae et sanitas ossium. 25 Est via, quae videtur
homini recta, et novissima eius ducunt ad mortem. 26 Anima
laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum. 27 Vir impius
fodit malum, et in labiis eius quasi ignis ardens. 28 Homo perversus
suscitat lites, et mussitator separat familiares. 29 Vir iniquus
lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam. 30 Qui attonitis
oculis cogitat prava, comprimens labia sua perficit malum. 31 Corona
dignitatis canities, quae in viis iustitiae reperietur. 32 Melior
est patiens viro forti, et, qui dominatur animo suo, expugnatore
urbium. 33 Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino
temperantur.
17 1 Melior est buccella sicca cum pace quam domus plena
victimis cum iurgio. 2 Servus sapiens dominabitur filiis
inhonestis et inter fratres hereditatem dividet. 3 Sicut igne
probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus. 4 Malus
oboedit labio iniquo, et fallax obtemperat linguae mendaci. 5 Qui
despicit pauperem, exprobrat Factori eius; et, qui in ruina laetatur
alterius, non erit impunitus. 6 Corona senum filii filiorum, et
gloria filiorum patres eorum. 7 Non decent stultum verba
composita, nec principem labium mentiens. 8 Gemma gratissima munus
in oculis domini eius; quocumque se verterit, prospere aget. 9 Qui
celat delictum, quaerit amicitias; qui sermone repetit, separat
foederatos. 10 Plus proficit correptio apud prudentem quam centum
plagae apud stultum. 11 Semper iurgia quaerit malus; angelus autem
crudelis mittetur contra eum. 12 Expedit magis ursae occurrere, raptis
fetibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua. 13 Qui reddit mala
pro bonis, non recedet malum de domo eius. 14 Aquarum proruptio
initium est iurgiorum; et, antequam exacerbetur contentio,
desere. 15 Qui iustificat impium et qui condemnat
iustum, abominabilis est uterque apud Dominum. 16 Ad quid pretium in
manu stulti? Ad emendam sapientiam, cum careat corde? 17 Omni
tempore diligit, qui amicus est, et frater ad angustiam natus
est. 18 Stultus homo iungit manus, cum spoponderit pro amico
suo. 19 Qui diligit delictum, diligit rixas; et, qui exaltat ostium,
quaerit effracturam. 20 Qui perversi cordis est, non inveniet
bonum; et, qui vertit linguam, incidet in malum. 21 Qui generat
stultum, maerorem generat sibi, sed nec pater in fatuo
laetabitur. 22 Animus gaudens aetatem floridam facit, spiritus
tristis exsiccat ossa. 23 Munera de sinu impius accipit, ut
pervertat semitas iudicii. 24 In facie prudentis lucet
sapientia, oculi stultorum in finibus terrae. 25 Ira patris filius
stultus et dolor matris, quae genuit eum. 26 Non est bonum multam
inferre iusto nec percutere principem contra rectitudinem. 27 Qui
moderatur sermones suos, novit scientiam, et lenis spiritu est vir
prudens. 28 Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur et, si
compresserit labia sua, intellegens.
18 1 Occasiones quaerit, qui vult recedere ab amico; omni
consilio exacerbatur. 2 Non delectatur stultus prudentia sed in
revelatione cordis sui. 3 Cum venerit impius, veniet et
contemptio, et cum ignominia opprobrium. 4 Aqua profunda verba ex
ore viri, et torrens redundans fons sapientiae. 5 Accipere personam
impii non est bonum, ut declines iustum in iudicio. 6 Labia stulti
miscent se rixis, et os eius plagas provocat. 7 Os stulti ruina
eius, et labia ipsius laqueus animae eius. 8 Verba susurronis quasi
dulcia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. 9 Qui mollis
et dissolutus est in opere suo, frater est viri dissipantis. 10
Turris fortissima nomen Domini; ad ipsum currit iustus et
exaltabitur. 11 Substantia divitis urbs roboris eius et quasi murus
excelsus in cogitatione eius. 12 Antequam conteratur, exaltatur cor
hominis; et, antequam glorificetur, humiliatur. 13 Qui prius
respondet quam audiat, stultitia est ei et contumelia. 14 Spiritus
viri sustentat imbecillitatem suam; spiritum vero confractum, quis
poterit sustinere? 15 Cor prudens possidebit scientiam, et auris
sapientium quaerit doctrinam. 16 Donum hominis dilatat viam eius et
ante principes deducit eum. 17 Qui prior in contentione loquitur,
putatur iustus; venit amicus eius et arguet eum. 18 Lites comprimit
sors et inter potentes quoque diiudicat. 19 Frater, qui offenditur,
durior est civitate firma, et lites quasi vectes urbium. 20 De
fructu oris viri replebitur venter eius, et genimina labiorum ipsius
saturabunt eum. 21 Mors et vita in manu linguae; qui diligunt eam,
comedent fructus eius. 22 Qui invenit mulierem bonam, invenit
bonum et hausit gratiam a Domino. 23 Cum obsecrationibus loquetur
pauper, et dives effabitur rigide. 24 Vir cum amicis concuti
potest, sed est amicus, qui adhaereat magis quam frater.
19 1 Melior est pauper, qui ambulat in simplicitate
sua, quam qui torquet labia et est insipiens. 2 Ubi non est scientia
animae, non est bonum; et, qui festinus est pedibus,
offendit. 3 Stultitia hominis supplantat gressus eius, et
contra Deum fervet animo suo. 4 Divitiae addunt amicos
plurimos; pauper autem ab amico suo separatur. 5 Testis falsus non
erit impunitus; et, qui mendacia loquitur, non effugiet. 6 Multi
blandiuntur faciei potentis, et omnes amici sunt dona tribuenti. 7
Omnes fratres hominis pauperis oderunt eum, insu7per et amici procul
recesserunt ab eo; qui tantum verba sectatur, nihil habebit. 8 Qui
autem possessor est mentis, diligit animam suam, et custos prudentiae
inveniet bona. 9 Falsus testis non erit impunitus; et, qui
loquitur mendacia, peribit. 10 Non decent stultum deliciae, nec
servum dominari principibus. 11 Doctrina viri mitigat iram eius, et
gloria eius est iniqua praetergredi. 12 Sicut fremitus leonis ita et
regis ira, et sicut ros super herbam ita et gratia eius. 13
Calamitas patris filius stultus; et tecta iugiter perstillantia
litigiosa mulier. 14 Domus et divitiae hereditas patrum, a Domino
autem uxor prudens. 15 Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta
esuriet. 16 Qui custodit mandatum, custodit animam suam; qui autem
neglegit viam suam, mortificabitur. 17 Feneratur Domino, qui miseretur
pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei. 18 Erudi filium tuum,
dum spes est; ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam. 19
Qui impatiens est, sustinebit multam; et, si eum abripere vis, aliud
appones. 20 Audi consilium et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in
novissimis tuis. 21 Multae cogitationes in corde viri, voluntas
autem Domini permanebit. 22 Desiderabile in homine est misericordia
eius; et melior est pauper quam vir mendax. 23 Timor Domini ad
vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione mali. 24
Abscondit piger manum suam in catino nec ad os suum applicat eam. 25
Derisore flagellato vel parvulus sapientior erit; si autem corripueris
sapientem, intelleget disciplinam. 26 Qui affligit patrem et fugat
matrem, filius inhonestus et ignominiosus. 27 Acquiesce, fili, ut
audias doctrinam nec erres a sermonibus scientiae. 28 Testis iniquus
deridet iudicium, et os impiorum devorat iniquitatem. 29 Paratae
sunt derisoribus virgae, et plagae stultorum corporibus.
20 1 Luxuriosa res vinum, et tumultuosa sicera; quicumque
his delectatur, non erit sapiens. 2 Sicut rugitus leonis ita et terror
regis: qui provocat eum, peccat in animam suam. 3 Honor est homini
separari a contentionibus; omnes autem stulti miscentur
contumeliis. 4 Propter frigus piger arare noluit; mendicabit ergo
aestate, et non dabitur illi. 5 Sicut aqua profunda consilium in corde
viri, sed homo sapiens exhauriet illud. 6 Multi homines misericordes
vocantur; virum autem fidelem quis inveniet? 7 Iustus, qui ambulat
in simplicitate sua, beatos post se filios derelinquet. 8 Rex, qui
sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo. 9 Quis
potest dicere: “ Mundavi cor meum, purus sum a peccato ”? 10 Pondus
et pondus, mensura et mensura, utrumque abominabile est apud
Dominum. 11 Ex studiis suis intellegitur puer, si munda et recta
sint opera eius. 12 Aurem audientem et oculum videntem, Dominus
fecit utrumque. 13 Noli diligere somnum, ne te egestas
opprimat; aperi oculos tuos et saturare panibus. 14 “ Malum est,
malum est! ” dicit omnis emptor et, cum recesserit, tunc
gloriabitur. 15 Est aurum et multitudo gemmarum et vas pretiosum
labia scientiae. 16 Tolle vestimentum eius, quia fideiussor exstitit
alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo. 17 Suavis est homini
panis mendacii, et postea implebitur os eius calculo. 18
Cogitationes consiliis firmantur, et dispensationibus tractanda sunt
bella. 19 Ei, qui revelat mysteria et calumniatur et dilatat labia
sua, ne commiscearis. 20 Qui maledicit patri suo et
matri, exstinguetur lucerna eius in mediis tenebris. 21 Hereditas,
ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione
carebit. 22 Ne dicas: “ Reddam malum ”; exspecta Dominum, et
liberabit te. 23 Abominatio est apud Dominum pondus et
pondus; statera dolosa non est bona in oculis eius. 24 A Domino
diriguntur gressus viri; quis autem hominum intellegere potest viam
suam? 25 Laqueus est homini inconsulte dicere: “ Sanctum! ” et post
vota retractare. 26 Ventilat impios rex sapiens et incurvat super
eos rotam. 27 Lucerna Domini spiraculum hominis, quae investigat
omnia secreta ventris. 28 Misericordia et veritas custodiunt
regem, et roboratur clementia thronus eius. 29 Ornamentum iuvenum
fortitudo eorum, et honor senum canities. 30 Livor vulneris
absterget mala, et plagae in secretioribus ventris.
21 1 Sicut rivi aquarum cor regis in manu
Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud. 2 Omnis via viri recta
sibi videtur; appendit autem corda Dominus. 3 Facere misericordiam
et iudicium magis placet Domino quam victimae. 4 Exaltatio oculorum
et dilatatio cordis, lucerna impiorum: peccatum. 5 Cogitationes
sollertis semper in abundantiam; omnis autem festinus semper in
egestate est. 6 Qui congregat thesauros lingua mendacii, vento
impingetur ad laqueos mortis. 7 Violentia impiorum detrahet
eos, quia noluerunt facere iudicium. 8 Perversa via viri aliena
est; qui autem mundus est, rectum opus eius. 9 Melius est sedere in
angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi. 10
Anima impii desiderat malum; non miserebitur proximo suo. 11 Multato
derisore sapientior erit parvulus; et, si instruatur sapiens, sumet
scientiam. 12 Excogitat Iustus de domo impii, ut praecipitet impios
in malum. 13 Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse
clamabit, et non exaudietur. 14 Munus absconditum exstinguit
iras, et donum in sinu indignationem maximam. 15 Gaudium iusto est
facere iudicium, et ruina operantibus iniquitatem. 16 Vir, qui
erraverit a via prudentiae, in coetu umbrarum commorabitur. 17 Qui
diligit convivia, in egestate erit; qui amat vinum et pinguia, non
ditabitur. 18 Redemptio pro iusto impius, et pro rectis
iniquus. 19 Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere
rixosa et iracunda. 20 Thesaurus desiderabilis et pinguis in habitaculo
sapientis, et imprudens homo dissipabit illum. 21 Qui sequitur
iustitiam et misericordiam, inveniet vitam et iustitiam et
gloriam. 22 Civitatem fortium ascendit sapiens et destruit robur
fiduciae eius. 23 Qui custodit os suum et linguam suam, custodit ab
angustiis animam suam. 24 Superbus et arrogans vocatur derisor, qui
operatur in ira superbiae. 25 Desideria occidunt pigrum; noluerunt
enim quidquam manus eius operari: 26 tota die concupiscit et
desiderat; qui autem iustus est, tribuet et non parcit. 27 Hostiae
impiorum abominabiles, eo magis quia offeruntur ex scelere. 28
Testis mendax peribit; vir oboediens loquetur in victoriam. 29 Vir
impius obfirmat vultum suum; qui autem rectus est, corrigit viam
suam. 30 Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium
contra Dominum. 31 Equus paratur ad diem belli, Dominus autem
salutem tribuit.
22 1 Melius est nomen bonum quam divitiae multae, super
argentum et aurum gratia bona. 2 Dives et pauper obviaverunt
sibi: utriusque operator est Dominus. 3 Callidus vidit malum et
abscondit se; simplices pertransierunt et afflicti sunt damno. 4
Praemium modestiae timor Domini, divitiae et gloria et vita. 5
Spinae et laquei in via perversi, custos autem animae suae longe
recedit ab eis. 6 Institue adulescentem iuxta viam suam; etiam cum
senuerit, non recedet ab ea. 7 Dives pauperibus imperat; et, qui
accipit mutuum, servus est fenerantis. 8 Qui seminat iniquitatem, metet
mala et virga irae suae consummabitur. 9 Qui bono oculo est,
benedicetur, de panibus enim suis dedit pauperi. 10 Eice derisorem,
et exibit cum eo iurgium; cessabuntque causae et contumeliae. 11 Qui
diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit
amicum regem. 12 Oculi Domini custodiunt scientiam, et supplantantur
verba iniqui. 13 Dicit piger: “ Leo est foris, in medio platearum
occidendus sum ”. 14 Fovea profunda os alienae; cui iratus est
Dominus, incidet in eam. 15 Stultitia colligata est in corde
pueri, et virga disciplinae fugabit eam. 16 Opprimis pauperem? Ipse
augebit divitias suas. Donas ditiori? Ipse egebis. 17 Inclina aurem
tuam et audi verba sapientium, appone autem cor ad doctrinam
meam, 18 quia pulchra erunt, cum servaveris ea in ventre tuo, et
redundabunt in labiis tuis. 19 Ut sit in Domino fiducia tua, ostendi
ea tibi hodie. 20 Nonne descripsi ea tibi nudiustertius in
cogitationibus et scientia, 21 ut ostenderem tibi firmitatem verborum
veritatis, ut respondeas illi, qui misit te? 22 Non facias
violentiam pauperi, quia pauper est, neque conteras egenum in
porta, 23 quia iudicabit Dominus causam eorum, et anima spoliabit
spoliatores. 24 Noli esse amicus homini iracundo neque ambules cum
viro furioso, 25 ne forte discas semitas eius et sumas scandalum
animae tuae. 26 Noli esse cum his, qui iungunt manus suas et qui
vades se offerunt pro debitis: 27 si enim non habes unde
restituas, quid causae est ut tollat lectum tuum subter te? 28 Ne
transferas terminos antiquos, quos posuerunt patres tui. 29 Vidisti
virum velocem in opere suo: coram regibus stabit nec erit ante
ignobiles.
23 1 Quando sederis, ut comedas cum principe, diligenter
attende, quae apposita sunt ante faciem tuam, 2 et statue cultrum in
gutture tuo, si avidus es. 3 Ne desideres de cibis eius, quia est
panis mendacii. 4 Noli laborare, ut diteris, sed in prudentia tua
acquiesce. 5 Si erigas oculos tuos ad opes, iam non sunt; quia
facient sibi pennas quasi aquilae et volabunt in caelum. 6 Ne comedas
cum homine invido et ne desideres cibos eius; 7 quoniam sicut
aestimavit in animo suo, ita ipse est. “ Comede et bibe ” dicet
tibi, et mens eius non est tecum. 8 Buccellam, quam comederas,
evomes et perdes pulchros sermones tuos. 9 In auribus insipientium
ne loquaris, quia despicient doctrinam eloquii tui. 10 Ne attingas
terminos viduae et agrum pupillorum ne introeas: 11 redemptor enim
illorum fortis est, et ipse iudicabit contra te causam illorum. 12
Introduc ad doctrinam cor tuum et aures tuas ad verba scientiae. 13
Noli subtrahere a puero disciplinam; si enim percusseris eum virga, non
morietur: 14 tu virga percuties eum et animam eius de inferno
liberabis. 15 Fili mi, si sapiens fuerit cor tuum, gaudebit tecum et
cor meum, 16 et exsultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum
labia tua. 17 Non aemuletur cor tuum peccatores, sed in timore
Domini esto tota die, 18 quia est tibi posteritas, et praestolatio
tua non auferetur. 19 Audi, fili mi, et esto sapiens et dirige in
via animum tuum. 20 Noli esse in conviviis potatorum nec in
comissationibus carnis, 21 quia vacantes potibus et comissatores
consumentur, et vestietur pannis dormitatio. 22 Audi patrem tuum,
qui genuit te, et ne contemnas, cum senuerit mater tua. 23 Veritatem
eme et noli vendere; sapientiam eme et doctrinam et
intellegentiam. 24 Exsultat gaudio pater iusti; qui sapientem
genuit, laetabitur in eo; 25 gaudeat pater tuus et mater tua, et
exsultet, quae genuit te. 26 Praebe, fili mi, cor tuum mihi, et
oculi tui vias meas custodiant. 27 Fovea enim profunda est
meretrix, et puteus angustus aliena, 28 nam insidiatur ipsa in via
quasi latro et iniquos in hominibus addet. 29 Cui “ Vae ”? Cui “
Eheu ”? Cui rixae? Cui querela? Cui sine causa vulnera? Cui suffusio
oculorum? 30 His, qui commorantur in vino et eunt, ut scrutentur
mixtum. 31 Ne intuearis vinum, quando flavescit, cum splenduerit in
calice color eius: ingreditur blande, 32 sed in novissimo mordebit
ut coluber et sicut regulus vulnerat. 33 Oculi tui videbunt
extranea, et cor tuum loquetur perversa; 34 et eris sicut dormiens
in medio mari et quasi sopitus ad malum navis: 35 “ Verberaverunt
me, sed non dolui, percusserunt me, et ego non sensi; quando
evigilabo et rursus illud requiram? ”.
24 1 Ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum
eis, 2 quia rapinas meditatur mens eorum, et perniciem labia eorum
loquuntur. 3 Sapientia aedificabitur domus, et prudentia
roborabitur. 4 In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia
pretiosa et pulcherrima. 5 Vir sapiens fortis est, et vir doctus
firmat robur. 6 Quia cum dispositione parabis tibi bellum, et erit
salus, ubi multa consilia sunt. 7 Excelsa stulto sapientia, in porta
non aperiet os suum. 8 Qui cogitat mala facere, vir perniciosus
vocabitur. 9 Cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum
detractor. 10 Si fueris lassus in die angustiae, coartabitur
fortitudo tua. 11 Erue eos, qui ducuntur ad mortem; et, qui
trahuntur ad interitum, retine. 12 Si dixeris: “ Nesciebamus hoc
”; nonne qui ponderator est cordis, ipse intellegit, et servatorem
animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua? 13
Comede, fili mi, mel, quia bonum est et favum dulcissimum gutturi
tuo. 14 Sic, scito, est sapientia animae tuae; quam cum inveneris,
erit tibi posteritas, et spes tua non peribit. 15 Ne insidieris, o
nequam, domui iusti neque vastes requiem eius. 16 Septies enim cadet
iustus et resurget; impii autem corruent in malum. 17 Cum ceciderit
inimicus tuus, ne gaudeas, et in ruina eius ne exsultet cor tuum, 18
ne forte videat Dominus, et displiceat ei et auferat ab eo iram
suam. 19 Ne succendas ira in pessimos nec aemuleris impios, 20
quoniam non erit posteritas maligno, et lucerna impiorum
exstinguetur. 21 Time Dominum, fili mi, et regem et cum nova
sectantibus non commiscearis, 22 quoniam repente consurget perditio
eorum, et ruinam utriusque quis novit? 23 Haec quoque
sapientibus: Dignoscere personam in iudicio non est bonum. 24 Qui
dicit impio: “ Iustus es ”, maledicent ei populi, et detestabuntur eum
tribus. 25 Qui vero arguunt eum, laudabuntur, et super ipsos veniet
benedictio boni. 26 Labia deosculatur, qui recta verba
respondet. 27 Praepara foris opus tuum et diligenter exerce illud in
agro tuo, ut postea aedifices domum tuam. 28 Ne sis testis frustra
contra proximum tuum nec decipias quemquam labiis tuis. 29 Ne dicas:
“ Quomodo fecit mihi, sic faciam ei, reddam viro secundum opus suum
”. 30 Per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri sensu
carentis: 31 et ecce totum repleverant urticae, et operuerant
superficiem eius spinae, et maceria lapidum destructa erat; 32
quod cum vidissem, posui in corde meo, vidi, didici disciplinam: 33
“ Parum dormies, modicum dormitabis, pauxillum manus conseres, ut
quiescas, 34 et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas
quasi vir armatus ”.
25 1 Hae quoque parabolae Salomonis, quas transcripse runt
viri Ezechiae regis Iudae. 2 Gloria Dei est celare verbum, et gloria
regum investigare sermonem. 3 Caelum prae altitudine et terra prae
profunditate, et cor regum inscrutabile. 4 Aufer scorias de
argento, et egredietur vas pro argentario. 5 Aufer impium de
conspectu regis, et firmabitur iustitia thronus eius. 6 Ne gloriosus
appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris. 7 Melius est
enim ut dicatur tibi: “ Ascende huc ”, quam ut humilieris coram
principe. 8 Quae viderunt oculi tui, ne proferas in iurgio
cito, quoniam quid facies postea, cum dehonestaverit te amicus
tuus? 9 Causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extranei ne
reveles, 10 ne forte insultet tibi, cum audierit, et contumelia tua
revocari non poterit. 11 Mala aurea in ornatibus argenteis, verbum
prolatum in tempore suo. 12 Inauris aurea et margaritum
fulgens sapiens, qui arguit super aurem audientem. 13 Sicut frigus
nivis in die messis, ita legatus fidelis ei, qui misit eum: animam
ipsius recreat. 14 Nubes et ventus et pluviae non sequentes vir
gloriosus et promissa non complens. 15 Patientia lenietur
princeps, et lingua mollis confringet ossa. 16 Mel invenisti?
Comede, quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud. 17
Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, ne quando satiatus oderit
te. 18 Malleus et gladius et sagitta acuta homo, qui loquitur contra
proximum suum falsum testimonium. 19 Dens putridus et pes
vacillans, qui sperat super infideli in die angustiae. 20 Sicut
exuens pallium in die frigoris, sicut acetum in nitro, qui cantat
carmina cordi tristi. 21 Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si
sitierit, pota illum: 22 prunas enim congregabis super caput
eius, et Dominus reddet tibi. 23 Ventus aquilo parturit
pluvias, et faciem tristem lingua detrahens. 24 Melius est
sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo
communi. 25 Aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra
longinqua. 26 Fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens
coram impio. 27 Mel nimium comedere non est bonum, nec quaestus
gloriae est gloria. 28 Urbs diruta et absque muro vir, qui non
potest cohibere spiritum suum.
26 1 Quomodo nix in aestate et pluvia in messe, sic
indecens est stulto gloria. 2 Sicut avis ad alia transvolans et hirundo
volitans, sic maledictum frustra prolatum non superveniet. 3
Flagellum equo et camus asino et virga dorso stultorum. 4 Ne
respondeas stulto iuxta stultitiam suam, ne tu quoque efficiaris ei
similis; 5 responde stulto iuxta stultitiam suam, ne sibi sapiens
esse videatur. 6 Amputat sibi pedes et iniuriam bibit, qui mittit
verba per manum stulti. 7 Quomodo molles claudo tibiae, sic in ore
stultorum parabola. 8 Sicut qui celat lapidem in acervo, ita qui
tribuit insipienti honorem. 9 Spina crescens in manu temulenti, sic
parabola in ore stultorum. 10 Sagittarius, qui conicit ad omnia, ita
qui stultum conducit et qui vagos conducit. 11 Sicut canis, qui
revertitur ad vomitum suum, sic stultus, qui iterat stultitiam
suam. 12 Vidisti hominem sapientem sibi videri? Magis illo spem
habebit stultus. 13 Dicit piger: “ Leaena est in via, et leo in
plateis ”. 14 Ostium vertitur in cardine suo, et piger in lectulo
suo. 15 Abscondit piger manum in catino et laborat, si ad os suum
eam converterit. 16 Sapientior sibi piger videtur septem viris
respondentibus sententias. 17 Apprehendit auribus canem, qui
transiens commiscetur rixae alterius. 18 Sicut insanit, qui mittit
sagittas et lanceas in mortem, 19 ita vir, qui decipit amicum
suum et dicit: “ Nonne ludens feci? ”. 20 Cum defecerint ligna,
exstinguetur ignis, et, susurrone subtracto, iurgia conquiescent. 21
Sicut carbones ad prunas et ligna ad ignem, sic homo litigiosus ad
inflammandas rixas. 22 Verba susurronis quasi dulcia et ipsa
perveniunt ad intima ventris. 23 Sicut argentum sordidum ornans vas
fictile, sic labia levia et cor malum. 24 Labiis suis se
dissimulabit inimicus, cum in corde tractaverit dolos: 25 quando
mollierit vocem suam, ne credideris ei, quoniam septem abominationes
sunt in corde illius; 26 operiet odium fraudulenter, revelabitur
autem malitia eius in concilio. 27 Qui fodit foveam, incidet in
eam; et, qui volvit lapidem, revertetur ad eum. 28 Lingua fallax non
amat veritatem, et os lubricum operatur ruinas.
27 1 Ne glorieris in crastinum ignorans, quid
superventura pariat dies. 2 Laudet te alienus et non os
tuum, extraneus et non labia tua. 3 Grave est saxum et onerosa
arena, sed ira stulti utroque gravior. 4 Saevitas et erumpens
furor, et coram zelo consistere quis poterit? 5 Melior est manifesta
correptio quam amor absconditus. 6 Veriora sunt vulnera
diligentis quam fraudulenta oscula odientis. 7 Anima saturata
calcabit favum, et anima esuriens etiam amarum pro dulci sumet. 8
Sicut avis transmigrans de nido suo, sic vir errans longe a loco
suo. 9 Unguento et ture delectatur cor et dulcedine amici in
consilio ex animo. 10 Amicum tuum et amicum patris tui ne
dimiseris et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis
tuae. Melior est vicinus iuxta quam frater procul. 11 Stude
sapientiae, fili mi, et laetifica cor meum, ut possim exprobranti mihi
respondere sermonem. 12 Astutus videns malum absconditus
est; simplices transeuntes multati sunt. 13 Tolle vestimentum eius,
qui spopondit pro extraneo, et pro alienis aufer ei pignus. 14 Qui
benedicit proximo suo voce grandi mane consurgens, maledictio
reputabitur ei. 15 Tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa
mulier comparantur; 16 qui retinet eam, quasi qui ventum teneat, et
oleum dextera sua tenere reperietur. 17 Ferrum ferro exacuitur, et
homo exacuit faciem amici sui. 18 Qui servat ficum, comedet fructus
eius; et, qui custos est domini sui, glorificabitur. 19 Quomodo in
aqua facies prospicit ad faciem, sic cor hominis ad hominem. 20
Infernus et Perditio numquam implentur, similiter et oculi hominum
insatiabiles. 21 Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace
aurum, sic probatur homo ore laudantis. 22 Si pilo contuderis
stultum in pila quasi ptisanas, non auferetur ab eo stultitia
eius. 23 Diligenter agnosce vultum pecoris tui; appone cor tuum ad
greges, 24 non enim habebis iugiter divitias. Num corona tribuetur
in generationem et generationem? 25 Nudata sunt prata, et apparuerunt
herbae virentes, et collecta sunt fena de montibus; 26 agni ad
vestimentum tuum, et haedi ad agri pretium; 27 sufficiat tibi lac
caprarum in cibum tuum et in cibum domus tuae et ad victum ancillis
tuis.
28 1 Fugit impius, nemine persequente; iustus autem quasi
leo confidens. 2 Propter peccata terrae multi principes eius; et
propter hominem intellegentem et sapientem rectus ordo longior
erit. 3 Vir pauper et calumnians pauperes similis est imbri
vehementi, in quo paratur fames. 4 Qui derelinquunt legem, laudant
impium; qui custodiunt, succenduntur contra eum. 5 Viri mali non
intellegunt iudicium; qui autem requirunt Dominum, animadvertunt
omnia. 6 Melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam
perversus in viis suis, quamquam dives. 7 Qui custodit legem, filius
sapiens est; qui autem comissatores pascit, confundit patrem suum. 8
Qui coacervat divitias suas usuris et fenore, liberali in pauperes
congregat eas. 9 Qui declinat aures suas, ne audiat legem, oratio
quoque eius erit exsecrabilis. 10 Qui decipit iustos in via mala, in
interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona eius. 11 Sapiens
sibi videtur vir dives, pauper autem prudens scrutabitur eum. 12 In
exsultatione iustorum multa gloria est, et, cum exaltantur impii,
abscondit se homo. 13 Qui abscondit scelera sua, non
prosperabit; qui autem confessus fuerit et reliquerit
ea, misericordiam consequetur. 14 Beatus homo, qui semper est
pavidus; qui vero indurat cor suum, corruet in malum. 15 Leo rugiens
et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem. 16 Dux
indigens prudentia multos opprimet; qui autem odit avaritiam, longi
fient dies eius. 17 Hominem, animae cuiusdam sanguine gravatum, si
usque ad lacum fugerit, nemo sustineat. 18 Qui ambulat simpliciter,
salvus erit; qui perversis graditur viis, subito concidet. 19 Qui
operatur terram suam, satiabitur panibus; qui autem sectatur otium,
replebitur egestate. 20 Vir fidelis multum laudabitur; qui autem
festinat ditari, non erit innocens. 21 Qui dignoscit in iudicio faciem,
non benefacit; et pro buccella panis praevaricatur homo. 22 Festinat
ditari vir invidus, ignorat quod egestas superveniet ei. 23 Qui
corripit hominem, gratiam postea inveniet magis quam ille, qui lingua
blanditur. 24 Qui abripit aliquid a patre suo et a matre et dicit: “
Hoc non est peccatum ”, particeps homicidae est. 25 Qui desiderium
dilatat, iurgia concitat; qui vero sperat in Domino,
impinguabitur. 26 Qui confidit in corde suo, stultus est; qui autem
graditur sapienter, ipse salvabitur. 27 Qui dat pauperi, non
indigebit; qui autem occultat oculos, abundabit maledictis. 28 Cum
surrexerint impii, abscondentur homines; cum illi perierint,
multiplicabuntur iusti.
29 1 Vir, qui correptiones dura cervice contemnit, subito
conteretur absque sanatione. 2 In multiplicatione iustorum laetabitur
vulgus; et in dominatione impii gemet populus. 3 Vir, qui amat
sapientiam, laetificat patrem suum; qui autem nutrit scorta, perdet
substantiam. 4 Rex in iustitia erigit terram; vir acceptor donorum
destruet eam. 5 Homo, qui blanditur amico suo, rete expandit
gressibus eius. 6 In peccato vir iniquus irretitur laqueo, et iustus
exsultabit atque gaudebit. 7 Novit iustus causam pauperum, impius
ignorat scientiam. 8 Homines pestilentes dissipant
civitatem; sapientes vero avertunt furorem. 9 Vir sapiens, si cum
stulto iudicio contenderit, sive irascatur sive rideat, non inveniet
requiem. 10 Viri sanguinum oderunt simplicem; iusti autem quaerunt
animam eius. 11 Totum spiritum suum profert stultus; sapiens mitigat
eum in posterum. 12 Princeps, qui libenter audit verba
mendacii, omnes ministros habet impios. 13 Pauper et oppressor
obviaverunt sibi, utriusque oculorum illuminator est Dominus. 14
Rex, qui iudicat in veritate pauperes, thronus eius in aeternum
firmabitur. 15 Virga atque correptio tribuit sapientiam; puer autem,
qui dimittitur voluntati suae, confundit matrem suam. 16 In
multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera, et iusti ruinas
eorum videbunt. 17 Erudi filium tuum, et refrigerabit te et dabit
delicias animae tuae. 18 Cum visio defecerit, dissipabitur
populus; qui vero custodit legem, beatus est. 19 Servus verbis non
potest erudiri, quia intellegit et respondere contemnit. 20 Vidisti
hominem velocem ad loquendum? Magis illo spem habebit insipiens. 21
Qui delicate a pueritia nutrit servum suum, postea sentiet eum
contumacem. 22 Vir iracundus provocat rixas; et, qui ad indignandum
facilis est, erit ad peccandum proclivior. 23 Superbia hominis
humiliabit eum, et humilis spiritu suscipiet gloriam. 24 Qui cum
fure participat, odit animam suam; adiuramentum audit et non
indicat. 25 Timor hominis inducit laqueum; qui sperat in Domino,
sublevabitur. 26 Multi requirunt faciem principis; et iudicium a
Domino egreditur singulorum. 27 Abominantur iusti virum impium; et
abominantur impii eos, qui recta sunt via.
30 1 Verba Agur filii Iaces ex Massa. Oraculum hominis ad
Itiel, ad Itiel et Ucal. 2 Quoniam stultissimus sum virorum, et
sapientia hominum non est mecum; 3 et non didici sapientiam et
scientiam sanctorum non novi. 4 Quis ascendit in caelum atque
descendit? Quis continuit spiritum in manibus suis? Quis colligavit
aquas quasi in vestimento? Quis statuit omnes terminos terrae? Quod
nomen est eius, et quod nomen filii eius, si nosti? 5 Omnis sermo Dei
probatus clipeus est sperantibus in eum. 6 Ne addas quidquam verbis
illius: et arguaris inveniarisque mendax. 7 Duo rogavi te, ne
deneges mihi, antequam moriar: 8 vanitatem et verba mendacia longe fac
a me, mendicitatem et divitias ne dederis mihi, tribue tantum victum
demensum mihi, 9 ne forte satiatus illiciar ad negandum et dicam: “
Quis est Dominus? ” aut egestate compulsus furer et periurem nomen
Dei mei. 10 Ne calumnieris servum ad dominum suum, ne forte
maledicat tibi, et puniaris. 11 Generatio, quae patri suo
maledicit et quae matri suae non benedicit. 12 Generatio, quae sibi
munda videtur et non est lota a sordibus suis. 13 Generatio, cuius
oculi quam excelsi sunt, et palpebrae eius in alta surrectae! 14
Generatio, quae pro dentibus gladios habet, et cultri molares
eius, ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus. 15
Sanguisugae duae sunt filiae: “ Affer, affer! ”. Tria sunt
insaturabilia, et quattuor, quae numquam dicunt: “ Sufficit! ”: 16
infernus et venter sterilis, terra, quae non satiatur aqua, ignis,
qui numquam dicit: “ Sufficit! ”. 17 Oculum, qui subsannat patrem et
qui despicit obsequium matris suae, effodiant eum corvi de
torrente, et comedant eum filii aquilae. 18 Tria sunt nimis
difficilia mihi, et quattuor penitus ignoro: 19 viam aquilae in
caelo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari et
viam viri in adulescentula. 20 Talis est et via mulieris
adulterae, quae comedit et tergens os suum dicit: “ Non sum operata
malum ”. 21 Per tria movetur terra, et quattuor non potest
sustinere: 22 per servum, cum regnaverit, per stultum, cum saturatus
fuerit cibo, 23 per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit
assumpta, et per ancillam, cum fuerit heres dominae suae. 24
Quattuor sunt minima terrae, et ipsa sunt sapientiora
sapientibus: 25 formicae populus infirmus, quae praeparant in messe
cibum sibi; 26 hyraces plebs invalida, qui collocant in petra cubile
suum; 27 regem locusta non habet et egreditur universa per turmas
suas; 28 stellio manibus nititur et moratur in aedibus regis. 29
Tria sunt, quae bene gradiuntur, et quattuor, quae incedunt
feliciter: 30 leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit
occursum, 31 gallus succinctus lumbos et aries et rex, qui secum
habet exercitum. 32 Si stultum te praebuisti, postquam elevatus es in
sublime, et si considerasti, ori impone manum. 33 Qui enim fortiter
premit lac, exprimit butyrum, et, qui vehementer emungit nares, elicit
sanguinem, et, qui provocat iras, producit discordias.
31 1 Verba Lamuelis regis Massa, quae erudivit eum mater
eius. 2 Quid, fili mi? Quid, fili uteri mei? Quid, fili votorum
meorum? 3 Ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas illis,
quae delent reges. 4 Non decet reges, o Lamuel, non decet reges bibere
vinum, nec magistratus desiderare siceram, 5 ne forte bibant et
obliviscantur iudiciorum et mutent causam omnium filiorum
pauperis. 6 Date siceram pereunti et vinum his, qui amaro sunt
animo: 7 bibat et obliviscatur egestatis suae et doloris sui non
recordetur amplius. 8 Aperi os tuum pro muto et causis omnium
filiorum, qui pereunt; 9 aperi os tuum, decerne, quod iustum est, et
iudica inopem et pauperem. 10 ALEPH. Mulierem fortem quis
inveniet? Longe super gemmas pretium eius. 11 BETH. Confidit in ea
cor viri sui et spoliis non indigebit. 12 GHIMEL. Reddet ei bonum et
non malum omnibus diebus vitae suae. 13 DALETH. Quaesivit lanam et
linum et operata est delectatione manuum suarum. 14 HE. Facta est
quasi navis institoris de longe portans panem suum. 15 VAU. Et de
nocte surrexit deditque praedam domesticis suis et cibaria ancillis
suis. 16 ZAIN. Consideravit agrum et emit eum; de fructu manuum
suarum plantavit vineam. 17 HETH. Accinxit fortitudine lumbos
suos et roboravit brachium suum. 18 TETH. Gustavit et vidit quia
bona est negotiatio eius; non exstinguetur in nocte lucerna eius. 19
IOD. Manum suam misit ad colos, et digiti eius apprehenderunt
fusum. 20 CAPH. Palmas suas aperuit inopi et manum suam extendit ad
pauperem. 21 LAMED. Non timebit domui suae a frigoribus nivis: omnes
enim domestici eius vestiti sunt duplicibus. 22 MEM. Stragulatam vestem
fecit sibi; byssus et purpura indumentum eius. 23 NUN. Nobilis in
portis vir eius, quando sederit cum senatoribus terrae. 24 SAMECH.
Sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananaeo. 25 Ain.
Fortitudo et decor indumentum eius, et ridebit in die novissimo. 26
PHE. Os suum aperuit sapientiae, et lex clementiae in lingua
eius. 27 SADE. Consideravit semitas domus suae et panem otiosa non
comedit. 28 COPH. Surrexerunt filii eius et beatissimam
praedicaverunt, vir eius et laudavit eam: 29 RES. “ Multae filiae
fortiter operatae sunt, tu supergressa es universas ”. 30 SIN.
Fallax gratia et vana est pulchritudo; mulier timens Dominum ipsa
laudabitur. 31 TAU. Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam
in portis opera eius.
|